- PULLANI
- PULLANIdicti sunt apud Francos, in Regno Hierosolymitano, qui de patre Francigena et matre Syriana, vel de patre Syriano et matre Francigena gener ati erant; uti habet Sugerius in Vita Ludovici VII. Reg. Franc. c. 24. An iidem cum Polinis, de qua voce supra. Hos, Saracenorum viciniâ infectos, non multum ab iis fide moribusque discrepâsse, atque inter Christianos et Saracenos velut neutros fuisse, docet Wilh. Neubrigensis, l. 3. c. 15. Unde non semel in illos insurgunt, Iac. de Vitriaco in Histor. Orient. c. 67. 72. et Sanutus, l. 3. parat. 8. c. 2. Vide quae de iis, et vocis etymo, observat Car. du Fresne in Notis ad Ioinvillam p. 84. Illis opponi consuêsse Filios Arnaldi, diximus supra ex Macro.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.